Advertisement
Guest User

Untitled

a guest
Feb 20th, 2020
3,279
0
Never
Not a member of Pastebin yet? Sign Up, it unlocks many cool features!
text 0.94 KB | None | 0 0
  1. Primo Romulus gaudebat, quod et urbem pulchram aedificaverat et
  2. multis hominibus eam compleverat. Tum autem animadvertit Romanis
  3. mulieres deesse. Itaque apud cives, quos arcessiverat, dixit: „Hodie cives
  4. fortes sumus, mox autem senes erimus: Urbs nostra magna non iam erit.
  5. Quia mulieres urbi desunt, etiam liberis carebimus. Sic salutem commu-
  6. nem non servabimus. Tecta nostra non iam tuta erunt, vita nostra non
  7. iam tuta erit. Quis hostes a muris prohibebit? Aliae nationes Romam
  8. primo ridebunt; mox autem urbem, cuius magnitudinem adhuc timent,
  9. occupare temptabunt. Quemadmodum sine copia iuvenum fortium
  10. urbem servare poterimus? Sine mulieribus, sine liberis fortuna urbis
  11. bona non erit. Gloria nostra inanis erit. Itaque mulieres nationum alia-
  12. rum arcessere debebitis. Consilium idoneum vobis mox dabo. Credite
  13. mihi: Vobis adero.“
  14. „Romule, non eris magnus rex, non
  15. diu potestatem tuam tenebis, si liberi
  16. urbi deerunt. Arcesse mulieres!“
Advertisement
Add Comment
Please, Sign In to add comment
Advertisement