Advertisement
Guest User

Untitled

a guest
Feb 20th, 2020
936
0
Never
Not a member of Pastebin yet? Sign Up, it unlocks many cool features!
text 1.07 KB | None | 0 0
  1. Magnus erat metus Tarquinii Superbi: Viderat enim serpentem1 in villa
  2. sua. Rex superbus metui temperare2 non poterat; omnes signa metus
  3. videbant. Tarquinius enim sentiebat serpentem signum deorum esse.
  4. Quia consilia eorum scire voluit, filios suos cum Bruto, filio sororis, ad
  5. oraculum Delphicum3 misit. Primo fratres magno cum gemitu patrem
  6. rogabant: „Cur Brutum nobiscum mittis? An nescis eum stultum esse,
  7. pater?“ Tarquinius autem filios tacere et parere voluit. Paulo post
  8. iuvenes cum Bruto portum petiverunt.
  9. Filii Tarquinii putaverunt id oraculum ad matrem suam pertinere.
  10. Sed Brutus statim terrae osculum4 dedit. Fratres vultibus superbis
  11. Brutum riserunt: „Quid agis, puer stulte? Ecce manus tuas: Manus tuae
  12. sordidae5 sunt. Talibus manibus numquam imperium tenebis.“ Brutus
  13. vultu laeto respondit: „Terrae, communi matri omnium, osculum dedi.
  14. Ego igitur in urbe nostra summam potestatem tenebo.“
  15. 1 serpens, ntis f Schlange - 2 temperare m. Dat. bändigen -
  16. 3 oraculum Delphicum das Orakel von Delphi (in Griechenland) -
  17. 4 osculum Kuss - 5 sordidus schmutzig
Advertisement
Add Comment
Please, Sign In to add comment
Advertisement