Advertisement
Guest User

Untitled

a guest
Feb 20th, 2020
528
0
Never
Not a member of Pastebin yet? Sign Up, it unlocks many cool features!
text 1.00 KB | None | 0 0
  1. In forum Pompeianum cuncti viri et mulieres properant. Etiam servi,
  2. pueri, puellae in forum veniunt, quia candidati1 se ostendunt. Secundus
  3. gaudet, quod filii Prisci adsunt; sed dum cum pueris per vias properat,
  4. amicam tantum in animo habet: Primigeniam.
  5. Sextus: „Quid nobis ostendis, Secunde?“ Secundus: „Primigeniam vobis
  6. ostendere volo, amorem meum. Est amica Serenae, sororis meae. Me
  7. videre vult. Vultisne mecum venire, pueri?“ Marcus: „Et nos
  8. Primigeniam videre volumus, si licet. Tecum venimus.“ Zosimus:
  9. „Bene. Cuncti Popidii puellam tuam videre volunt. Sed si ad forum
  10. venire vis, Secunde, properare debes, quia viae iam plenae sunt.“
  11. Subito Secundus: „Quid vis? O Zosime,
  12. ades mihi! Fur me terret!“ Dum
  13. clamorem facit, Zosimus iam
  14. adest: „Mitte pecuniam, scelerate!“
  15. Zosimus furem capit. Statim multi
  16. Pompeiani adsunt. Secundus,
  17. quamquam fur flere videt,
  18. furem liberare non vult, sed
  19. statim sceleratum ad vigiles2 trahit.
  20. 1 candidatus Bewerber - 2 vigil, vigilis Polizist
Advertisement
Add Comment
Please, Sign In to add comment
Advertisement