Advertisement
Guest User

Untitled

a guest
May 28th, 2016
1,867
0
Never
Not a member of Pastebin yet? Sign Up, it unlocks many cool features!
text 1.06 KB | None | 0 0
  1. Atia Antoniam exspectat. Tum amicam videt et gaudet. Atia et
  2. Antonia amicae forum petunt; templa et aedificia spectant. Tum
  3. basilicam Iuliam intrant et ad mercatores accedunt. Per basilicam
  4. properant et ad Rutilium mercatorem contendunt. Nam Rutilius
  5. bestias vendit.
  6. Rutilius ante tabernam stat, amicas videt et clamat: „Hodie simiae1
  7. et psittaci2 adsunt!“ Statim amicae in tabernam contendunt, simias
  8. spectant. Simiae amicas delectant.
  9. Etiam mulieres tabernam intrant. Subito psittaci clamant: „Psittaci
  10. adsunt! Psittaci adsunt!“
  11. Mulieres autem clamorem tollunt: „Quid? Quid est? Quis clamat?“
  12. Rutilius ad mulieres accedit et psittacos monstrat3. Nunc etiam
  13. amicae psittacos vident. Itaque simias relinquunt et ad psittacos
  14. accedunt. Subito simiae clamant.
  15. Tum Rutilius: „Quid est? Cur simiae clamorem tollunt?“
  16. Rutilius autem Atiam et Antoniam apud simias non iam videt:
  17. „Ubi sunt amicae? Cur simiae …?“
  18. Subito psittaci: „Simiae! Simiae!“
  19. Amicae et mulieres et Rutilius rident.
  20.  
  21. 1 simia Affe - 2 psittacus Papagei - 3 monstrare zeigen
Advertisement
Add Comment
Please, Sign In to add comment
Advertisement