Seit den Zeiten des Gaius Iulius Caesar, des Adoptivvaters des Augustus,
wurde in Rom wieder oft die Geschichte erzählt, dass Venus, die Göttin der
Liebe, die Urmutter der gens Iulia, der Familie von Cäsar und Augustus, sei.
Iuppiter, pater deorum, iterum atque iterum feminas mortales
amabat – et cum compluribus mortalibus amore coniungebatur1.
Tum Iuno, uxor Iovis, saeviebat2, Venus autem filia ridebat. Itaque
Iuppiter ira commotus est. Pater ira commotus filiam virum
mortalem amare iussit.
Is vir – filius regis Troianorum, cui nomen erat Anchises – a patre
in campos missus erat, ubi oves pascebat3. Venus invenit Anchi-
sam, virum pulchrum, in campis et statim amore capta est. Dea
amore capta auro et vestibus pulchris se ornavit. Nunc vestibus
pulchris ornata Anchisam adiit. Is pulchritudine4 incredibili femi-
nae perturbatus eam deam esse censuit. Itaque vir pius religione et
officio permotus dixit: „Dea ignota! Libenter aram tibi ponam.
Supplex semper aram tuam adibo et sacra tibi dabo. Tu autem
respice preces meas: Civibus oppidi mei imperare volo.“
Sed Venus, quod virum pulchrum amabat et cum eo amore
coniungi cupiebat, negavit se deam esse. Anchises – verbis eius
primo perturbatus – paulatim gaudio ac desiderio5 motus est.
Mox vir fortis desiderio motus cum dea amore coniungebatur.
Postea Anchises a Venere e somno excitatus
est. Nunc dea viro excitato ostendit se
Venerem esse: „Gens tua a deis delecta est.
Me enim concepisse6 filiumque tuum
gerere tibi aperio. Nomen filii Aeneas erit.
Aeneam nymphis mandabo, quae eum
instruent. Quinto7 anno filium tibi osten-
dam. Tu autem gaudio permotus filium
tuum fortem esse videbis. Gloriam tuam et
gloriam totius gentis augebit.
Tibi autem non licebit hominibus osten-
dere Venerem deam viro mortali filium
peperisse. Aliter Iuppiter te interficiet.
Respice iram deorum!“
1 amore coniungi Pass. sich in Liebe verbinden - 2 saevire wütend sein,
toben - 3 oves pascere die Schafe weiden - 4 pulchritudo: zu pulcher -
5 desiderium Verlangen - 6 concepisse Perf. schwanger sein -
7 quintus, a, um der fünfte