Im Circus ist während eines Stierkampfes etwas Erstaunliches geschehen.
Ein Zuschauer erzählt aufgeregt einem „Reporter“ der acta diurna (Wandzeitung
auf dem Forum), was er gerade gesehen hat.
Cum amicis in Circo sum, nam ludos spectamus. Turba adest; iam
bestias exspectamus. Nunc servi cum sene Circum intrant, tum
senem relinquunt. Senex sine armis in Circo stat. Tacet et populum
spectat.
Statim turba Circum clamore complet: „Ubi bestiae sunt, ubi
leones1 sunt?“ Repente portae patent: Leones in Circum currunt,
senem vident, consistunt.
Senex periculum videt – tamen cum bestiis pugnare non vult, sed
mortem2 exspectat.
Nunc unus e3 leonibus senem diu spectat. Tum accedit ad senem,
senem contingit4. Populus autem non iam clamat, sed tacet. Leonem
et senem diu spectat. Rogamus: „Cur leo senem non appetit5?“
Etiam senex leonem spectat; subito gaudet et ridet, ad bestiam
accedit et leonem contingit. Nunc ceterae6 bestiae senem appetunt;
leo autem senem defendit. Denique servi accedunt et bestias abdu-
cunt7. Surgimus, gaudemus, clamamus; nam leo et senex amici sunt.
1 leo, leonis Löwe - 2 mors, mortis Tod - 3 unus e m. Abl. einer von -
4 contingere, contingo berühren - 5 appetere, appeto angreifen -
6 ceterae die übrigen - 7 abducere, abduco wegführen