Anna et Claudia ad avum properant; Claudia interrogat: „Cur Aulus
nobiscum ludere non potest, ave? Cur familia Auli vitam miseram agit?
Vita dura et calamitas familiae me movent.“
Avus puellis narrat: „Quondam populus Romanus multa bella gerebat.
Non solum in Italia iterum atque iterum pugnabamus, sed etiam in
Hispania et Africa et Graecia milites nostri multos annos pugnabant.
Imprimis rustici1 onera belli suscipiebant; diu a patria aberant. Interea
familiae rusticorum agros colere studebant. Saepe autem agros, quos
sine auxilio patrum colere non poterant, vendere debebant. Tum
multas nationes alias superabamus, sed rustici nostri nullum agrum
possidebant. Pauci enim divites2 agros rusticorum miserorum emere
cupiebant. Itaque multae familiae agros posteris relinquere non
poterant.“
Anna: „Cur tu campos et silvas vendere non debebas?“
Avus: „Tum etiam parentes mei, quos magna onera opprimebant, in
calamitate erant; neque tamen in urbem Romam discedere volebant,
ut multi alii. Vitam parcam agebamus, sed numquam agros colere
desinebamus. Tum patri Auli semper aderam; etiam nunc adesse volo.“
Anna: „Dona, quaeso, patri Auli servum, ave! Fac finem vitae durae
Auli! Ita Aulus nobiscum ludere potest. Cum Aulo ludere volumus.“
Avus respondet: „Servum quidem non dono, sed unum e servis meis
iubeo capras3 Auli nonnullas horas curare. Vos, Claudia et Anna,
arcessite Aulum et Marcum et ludite in aula4!“
Die Kinder erleben herrliche Tage auf dem Landgut der Großeltern. Doch irgendwann gehenauch die schönsten Ferien zu Ende und die Familie muss wieder nach Rom zurückkehren.
1 rûsticus Bauer – 2 dîvitês die Reichen – 3 capra Ziege – 4 aula Hof