document.write('
Data hosted with ♥ by Pastebin.com - Download Raw - See Original
  1. „Rex, audi de calamitate filiae tuae: Europa a me ad litus ducta erat.
  2. Nam ab aliis virginibus ad ludos vocatae eramus. Ibi subito taurus in
  3. conspectum nostrum venit et in arena consedit. Numquam taurus tam
  4. praeclarus a nobis spectatus erat. Itaque Europa illum manibus tetigit.
  5. Vix in tergo bestiae consederat, cum ab animali iam in aquam portata est.
  6. Europa perterrita est; certe secum cogitavit: ‚Si in mare altum ducta
  7. ero, pater certe cura gravi torquebitur.‘ Denique clamare coepit: ‚Redi
  8. ad litus, taure!‘ Vox virginis, quae timore ingenti completa erat, adhuc a
  9. nobis animadversa est. Sed amicae adesse non potuimus.“ Postquam haec
  10. omnia a patre accepta sunt,
  11. statim fratres Europae in
  12. multas terras missi sunt.
  13. At puella inventa non est.
  14. Taurus enim eam in
  15. Cretam deduxerat.
  16. Ibi Europa animadvertit
  17. se a Iove raptam esse; is
  18. formam mutaverat, quia
  19. amore captus erat.
');