Cum Publius Mogontiacum1 pervenisset, servus Silii ex hospite quaesivit,
cur venisset et quid vellet. Publius autem Silium ipsum adiit: „Salve!
Tune scis, cur huc perrexerim et quid poscam? Milites tui, qui nihil
agere debent nisi ad finem stare puellasque Germanas spectare, me
impediunt, ne negotia agam. Saepe enim evenit, ut mercatores improbi
contendant se portorium2 solvere non posse. Quoniam milites tui mihi
non adsunt, scire cupio, quo modo portorium parare possim. Profecto
ab omnibus aes poscere debeo; nam ego ipse magna pecunia portorium
ab imperatore emi. Nunc incertum est, num portorium emptum a
mercatoribus accipiam. Nisi pecuniam imperatori datam recuperabo3,
ipse maximum aes alienum faciam. Tu quoque scis, quam necesse sit
vectigalia4 ab omnibus exigi. His vectigalibus viae restituuntur, munitio-
nes aedificantur, civibus ludi eduntur – et stipendia5 militum solvuntur!
Inde comperire volo, mihine adesse velis. Dic mihi, utrum milites tuos
moneas, ut auxilio mihi veniant, an sinas nos omnes pecuniam perdere!“
1 Mogontiacum nach Mainz - 2 portorium Zoll - 3 recuperare wiederbekommen -
4 vectigal, vectigalis n Steuer - 5 stipendium Sold