Aulus et Gaius thermas petunt. Ad portas accedunt et intrant. In
thermis mercatores adsunt. Mercatores Aulum et Gaium vident.
Sed amici ad apodyterium contendunt; ibi vestes deponunt. Tum
per tepidarium caldarium intrant. Ibi Lucium amicum vident et
salutant1. Sed Lucius tacet.
Gaius (ad Aulum): „Cur Lucius tacet?“ Aulus: „Lucius de Atia cogitat
– nam Atiam amat et semper amicam donis delectare vult; tamen
Atia Lucium non semper laudat.“
Gaius (ad Lucium): „Atia te certe amat, sed dona non semper
exspectat! Nam …“
Plötzlich ertönt lautes Geschrei. Der Stimme nach ist es der Getränkehändler
Quintus, der wieder einmal einen Dieb gefasst hat. Sogleich eilen Aulus,
Gajus und Lucius zu dessen Stand:
Quintus mercator thermas clamore complet. In turba stat et cum
sene certat2.
Quintus mercator: „Senex vinum sumit, sed pro vino pecuniam
dare non vult! Fur est! Fures tantum in thermis sunt!“
Aulus et Gaius rident. Aulus: „A! Quintus fures non amat: Mercator
est, numquam dona dat.“ Gaius: „Lucius mercator non
est; nam Lucius semper dona dat – Quintus num-
quam!“ Aulus: „Tamen Atia Lucium non laudat, Quin-
tum autem uxor certe semper laudat!“
Nunc etiam Lucius ridet. Tum Aulus et Gaius cum
Lucio ad palaestram properant. Ibi cum adulescentibus
pilā ludunt3.
1 salutare begrüßen - 2 certare streiten - 3 pila ludere Ball spielen