document.write('
Data hosted with ♥ by Pastebin.com - Download Raw - See Original
  1. Der Schriftsteller Aulus Gellius (2. Jh. n. Chr.) hat für seine Söhne unter dem Titel Noctes Atticae eine Art Schulbuch verfasst, in dem sichTexte aus den verschiedensten Wissensgebieten finden.
  2.  
  3. Iterum atque iterum quaeritur in philosophorum sermonibus, an iussis1
  4. parentum semper parendum sit. Ea de re Graeci nostrique, qui de officiis
  5. scripserunt, tradiderunt tres sententias esse, quae spectandae sint.
  6. Earum una est: Omnia, quae parentes imperant, fiant! Altera est: In quibusdam
  7. parendum est, in quibusdam non obsequendum2. Tertia est: Filio
  8. filiaeve nullo modo necessarium est parentibus parere.
  9. Hanc tertiam sententiam, quoniam primo conspectu nimis turpis est,
  10. amplius explicabo: Aut recte imperant parentes aut perperam3. Si recte imperant,
  11. non quia imperant, parendum est, sed quoniam rectum est imperium.
  12. Si perperam imperant, nequaquam4 obsequendum est, quod falsa fieri non
  13. oportet. Inde philosophi ita concludunt5: Numquam patri vel matri parendum
  14. est. Sed istam sententiam probari numquam accepi, cum sit argutiola6.
  15. Neque vero illa prima sententia vera et proba videri potest: Quid enim, si
  16. pater imperabit patriam prodere, matrem necare, si alia quaedam imperabit
  17. turpia aut impia? Quid facias? Media igitur sententia optima atque tutissima
  18. esse videtur.
  19.  
  20. 1 iussum Befehl – 2 obsequî gehorchen – 3 perperam Adv. falsch – 4 nêquâquam Adv. keineswegs – 5 conclûdere logisch folgern – 6 argûtiola Spitzfindigkeit
');