document.write('
Data hosted with ♥ by Pastebin.com - Download Raw - See Original
  1. Aulus und Titus müssen in der Schule ein Referat über den berühmten
  2. Feldherrn Scipio halten.
  3.  
  4. Aulus: „Vos iam de Publio Cornelio Scipione, qui magnus imperator
  5. Romanus fuit, audivistis. Quem Africanum appellamus, quia Poe-
  6. nos, quorum patria Africa est, subiecit.
  7. Imprimis Hannibal, imperator Poenorum, cuius elephanti1 homi-
  8. nes etiam in Italia terruerunt, milites Romanos multis proeliis
  9. vicit. Itaque non erramus, si dicimus Hannibalem magnum hostem
  10. populi Romani fuisse. Scipio denique Hannibalem, quem Romani
  11. timuerunt, superare potuit. Quis nescit Scipionem victoria sua
  12. Romam a magno periculo servavisse? Itaque senatores Scipioni
  13. triumphum2 decreverunt, quo virtutem imperatoris laudaverunt.
  14. Neque tamen Scipioni, qui populum Romanum servavit, in urbe
  15. manere licuit. Propter crimen falsum3, quo senatores Scipionem
  16. accusaverunt, Romam reliquit.“
  17. Tum Titus: „Vobis de familia Scipionis narrare volo. Scipioni uxor
  18. clara fuit, filia imperatoris Luci Aemili Paulli. Etiam Cornelia, filia
  19. Scipionis, clara fuit. Multi dicunt Corneliam, cui duodecim4 liberi
  20. fuerunt, exemplum bonae uxoris matrisque fuisse. Quae post mor-
  21. tem mariti non desperavit, sed familiam sola curavit. Imprimis
  22. Tiberio et Gaio5 filiis semper consiliis bonis adesse studuit.“
  23. Magister6 multa, quae pueri de vita Scipionis narraverunt, laudat.
  24. Tum dicit: „Munus vestrum est cuncta, quae audivistis, repetere7.“
  25. Denique pueros dimittit. Qui gaudent, nam ad thermas contendere
  26. volunt.
  27.  
  28. 1 elephantus: vgl. Fw. - 2 triumphus Triumphzug (Siegeszug durch
  29. die Stadt zum Kapitol) - 3 crimen falsum: Scipio wurden von seinen
  30. Gegnern Bestechung und Unterschlagung von Geld vorgeworfen. -
  31. 4 duodecim zwölf (nur drei Kinder überlebten) - 5 Tiberio et Gaio:
  32. gemeint sind Tiberius und Gajus Gracchus (s. Eigennamenverzeich-
  33. nis) - 6 magister Lehrer - 7 repetere wiederholen
');