Mit 25 Jahren unternahm Cäsar eine Fahrt auf die griechische Insel Rhodos, um dort bei berühmten Professoren Rhetorik zu studieren. Doch die Reise mit einem Schiff war zur damaligen Zeit keineswegs gefahrlos.
Illis temporibus piratae1 maxima audacia erant; varia scelera
committebant. Multos homines obsides faciebant, ut magnam
pecuniam sibi pararent. Navibus celeribus navigabant, ne a militibus
Romanis caperentur.
Caesar quoque iter Rhodum faciens ab eis captus est. Is autem
conspectu piratarum saevorum perterritus non est. Immo tam fortem
se praestitit, ut omnia pericula neglegeret.
Tanta virtute erat, ut piratas non supplex imploraret2. Immo unum in
locum eos convocavit et vultu severo hanc orationem habuit: „Vos,
scelerati, omnibus hominibus odio estis. Omnes vos timent. Equidem
bono animo sum: Nam mox vos omnes supplicium subibitis, laus mea
autem crescet. Nunc vero vos docebo, dum vivere vobis licebit.“
Tum Caesar per omnes dies carmina poetarum clarorum et carmina,
quae ipse fecerat, recitabat. Tandem piratae ita desperaverunt, ut
Caesarem retinere desinerent. Postquam magnas opes acceperunt, eum
statim dimiserunt.
Caesar autem sine ulla mora naves militesque conduxit, ut ipse in
piratas animadverteret. Denique piratae capti et in vincula coniecti sunt,
ne fugere possent. Caesar nemini ex eis pepercit: De omnibus
supplicium sumpsit.
Sic adulescens ipse demonstravit se non solum summa virtute esse,
sed etiam summa crudelitate.
1 pîrâta m Pirat – 2 implôrâre anflehen