Advertisement
Guest User

Untitled

a guest
Feb 20th, 2020
556
0
Never
Not a member of Pastebin yet? Sign Up, it unlocks many cool features!
text 0.98 KB | None | 0 0
  1. Aulus Popidius senator et mercator est. Oleum1 et vinum vendit.
  2. Profecto vinum Auli mercatoris bonum et clarum est. Etiam imperator
  3. Titus vinum Auli Popidii bibit; nam imperatori Tito vina bona placent.
  4. Aulum mercatorem multi Pompeiani amant, nam Popidius amicis
  5. beneficiis et consiliis adest. Itaque Popidius senator magno in honore est.
  6. Etiam Priscus Aulum in honore esse scit.
  7. Sextus Aulum rogat: „Cur hodie tanta turba in villa vestra est?“ Aulus:
  8. „Pompeiani duumviros2 creant. Duumviri Pompeianis imperant.
  9. Candidati3 populo beneficia praebent, tum honores petunt.“
  10. Sextus etiam rogat: „Cunctisne Pompeianis licet duumviros creare, etiam
  11. Cloeliae, uxori tuae, et servis?“ Aulus: „Neque uxoribus neque servis
  12. licet duumviros creare, viris tantum liberis. Puellae et uxores apud nos
  13. cibum et lanam4 faciunt : heri, hodie, semper.“ Nunc Sextus ridet –
  14. Marcus autem tacet.
  15. 1 oleum Öl - 2 duumvir Duumvir (höchster Stadtbeamter) -
  16. 3 candidatus Bewerber - 4 lana Wolle
Advertisement
Add Comment
Please, Sign In to add comment
Advertisement