Advertisement
Guest User

Untitled

a guest
Feb 20th, 2020
889
0
Never
Not a member of Pastebin yet? Sign Up, it unlocks many cool features!
text 1.00 KB | None | 0 0
  1. Etsi mulieres Sabinae tandem beatae in urbe Roma vivebant, Sabini
  2. bellum cum Romanis gerere parabant. Saepe dicebant: „Romam capie-
  3. mus. Bellum crudele geremus, dum omnes Sabinae liberaverimus.“
  4. Tatius, rex Sabinorum, magna voce eos monuit: „Tacete, viri fortes!
  5. Stultum est bellum sine consilio et ordine gerere! Sed Romanos supera-
  6. bimus, si antea consilium bonum ceperimus. Audite ergo consilium
  7. meum! Spurius Tarpeius cum copiis Capitolium montem tenet. Si
  8. Spurium superaveritis, si Capitolium ceperitis, Romani non vobis non iam
  9. resistent et urbem deserent. Sic Romam certe capietis.“
  10. Tatius: „Magnum praemium tibi erit, si nobis nocte portam aperueris.
  11. Dic mihi: Quid appetis?“ Tarpeia: „Vobis libenter adero, si mihi erunt
  12. ea ornamenta, quae in bracchiis1 vestris geritis.“ Tatius rex id praemium
  13. puellae libenter conces-
  14. sit. Tarpeia iam gaude-
  15. bat; secum enim cogita-
  16. vit: „Armillae2 aureae,
  17. quas Sabini in bracchiis
  18. gerunt, mox mihi erunt.“
  19. 1 bracchium Arm - 2 armilla Armreif
Advertisement
Add Comment
Please, Sign In to add comment
Advertisement