Advertisement
Guest User

Untitled

a guest
Feb 20th, 2020
584
0
Never
Not a member of Pastebin yet? Sign Up, it unlocks many cool features!
text 1.03 KB | None | 0 0
  1. Septimius gaudet: „Ego felix sum, quia mihi Romam ostendis. Quam
  2. pulchrum est hoc aedificium! Vir dives, ut puto, hoc pulchro aedificio
  3. gaudet. Solum homines honesti et divites tanta aedificia habent.“
  4. Marcellinus: „Thermae sunt. Huius aedificii auctor Caesar fuit. Is
  5. architectum1 diligentem delegit, qui has thermas magno cum sumptu
  6. aedificavit. Thermae cunctis civibus patent – et pauperibus et divitibus.
  7. Multis Romanis mos vetus est ante cenam thermas adire. Veni mecum!
  8. Intus tibi omnia ostendam.“
  9. Marcellinus: „Ecce haec! Videsne felices, qui in alveis2 variis sine vestibus
  10. se delectant? Nonnulli in tectis thermarum iacent: Ibi sole gaudent. Et
  11. vide has tabernas: Hic mercatores multa vendunt. Caesar etiam viris
  12. sapientibus donum dedit: Sapientibus licet in hac bibliotheca3 libros
  13. veterum auctorum et poetarum adhuc vivorum legere.“ Septimius:
  14. „Nunc scio te felicem esse. Nam sors hominum felicium est in urbe
  15. tam pulchra habitare!“
  16. 1 architectus: vgl. Fw. - 2 alveus Wasserbecken - 3 bibliotheca: vgl. Fw.
Advertisement
Add Comment
Please, Sign In to add comment
Advertisement